Skip to main content

Chorvariante des Liedes:



Der Text für den Cantus ist entweder zu finden über die Slideshow welche jede Strophe einzelnt wieder gibt, oder als PDF. Wenn du über das Handy auf die Website zugreifst empfehlen wir die PDF zu öffnen:

  • Strophe 1

    1. Meum est propositum ad tabernam ire ubi sonant tympana, ubi sonant lyrae Nullum decet vacuum tabernam transire nisi prius debeat scyphum deglutire

  • Strophe 2

    2.  Poculis accenditur animi lucerna cor imbutum nectare volat ad superna Mihi sapit dulcius vinum de taberna uam, quod aqua miscuit praesulis pincerna

  • Strophe 3

    3. Unicuique proprium dat natura munus ego numquam potui scribere ieiunus, me ieiunum vincere posset puer unus sitim et ieiunum odi tamquam funus

  • Strophe 4

    4. Unicuique proprium dat natura domum ego versus faciens bibo vinum bonum et quod habent purius dolia cauponum tale vinum generat copiat sermonum.

  • Strophe 5

    5. Tales versus facio, quale vinum bibo nihil possum facere nisi sumpto cibo nihil valent penitus, quae ieiunus scribo Nasonem post calicem carmine praeibo

  • Strophe 6

    6. Mihi nunquam spiritus poëtrae datur nisi prius fuerit venter bene satur cum in arce cerebi Bacchus domiatur in me Phoebus irruit et miranda fatur.

  • Strophe 7

    7. Meum est propositum in taberna mori vinum sit apositum morientis ori tunc cantabunt letius angelorum cori Deus sit propitius huic potatori